

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 4: Versus 21
Lucerna,etc.[HIER.]Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur.[BEDA.]Modius, vita nostra divina praescientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias praeponit.Nonne ut super candelabrum ponatur?[ID.]Ut dominetur praedicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.